Vulgate(i)
9 dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te
10 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est
11 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam
12 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te
13 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te
14 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum
15 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua