Vulgate(i)
1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus