1 Corinthians 15:11-20

Vulgate(i) 11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium