Clementine_Vulgate(i)
14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 { non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.}
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.