Romans 12:14-21

Vulgate(i) 14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere 15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus 16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos 17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes 19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 21 noli vinci a malo sed vince in bono malum