Matthew 8:24-27

Clementine_Vulgate(i) 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. 26 { Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.} 27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?