Matthew 5:46-48

Clementine_Vulgate(i) 46 { Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?} 47 { Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?} 48 { Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.}