Clementine_Vulgate(i)
32 { Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:}
33 { ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.}
34 { Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.}
35 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.}