Clementine_Vulgate(i)
17 { et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:}
18 { et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.}
19 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!}
20 { Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:}
21 { erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.}
22 { Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.}
23 { Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.}
24 { Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.}
25 { Ecce prædixi vobis.}
26 { Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.}
27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.}
28 { Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.}