Matthew 23:30-37

Clementine_Vulgate(i) 30 { et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!} 31 { itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.} 32 { Et vos implete mensuram patrum vestrorum.} 33 { Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?} 34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:} 35 { ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.} 36 { Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.} 37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}