Clementine_Vulgate(i)
1 { Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.}
2 { Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.}
3 { Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,}
4 { et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.}
5 { Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.}
6 { Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?}
7 { Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.}
8 { Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.}
9 { Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.}
10 { Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.}
11 { Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,}
12 { dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.}
13 { At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?}
14 { Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.}
15 { Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?}