Clementine_Vulgate(i)
39 { Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.}
40 { Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.}
41 { Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem:}
42 { et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.}
43 { Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.}