Clementine_Vulgate(i)
34 { Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.}
35 { Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.}
36 { Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.}
37 { Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.}