Clementine_Vulgate(i)
19 { Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.}
20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
21 { et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.}
22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23 { Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.}
24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.
25 { Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.}
26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29 { Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.}