Mark 13:32-37

Clementine_Vulgate(i) 32 { De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.} 33 { Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.} 34 { Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,} 35 { vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),} 36 { ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.} 37 { Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.}