Clementine_Vulgate(i)
11 { Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.}
12 { Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.}
13 { Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.}