Clementine_Vulgate(i)
6 { Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.}
7 { Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.}
8 { Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.}
9 { Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.}