Clementine_Vulgate(i)
42 { Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?}
43 { Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti.}
44 { Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.}
45 { Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.}
46 { Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos.}
47 { Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.}