Clementine_Vulgate(i)
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40 { Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.}
41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
42 { dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.}
43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.