Luke 21:12-18

Clementine_Vulgate(i) 12 { Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:} 13 { continget autem vobis in testimonium.} 14 { Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:} 15 { ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.} 16 { Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:} 17 { et eritis odio omnibus propter nomen meum:} 18 { et capillus de capite vestro non peribit.}