Luke 1:68-79

Clementine_Vulgate(i) 68 [Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: 71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: 73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, 77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum 78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: 79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]