Clementine_Vulgate(i)
1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 { Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?}
3 { Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.}
4 { Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?}
5 { Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.}