Luke 12:29-33

Clementine_Vulgate(i) 29 { Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:} 30 { hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.} 31 { Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.} 32 { Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.} 33 { Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.}