Clementine_Vulgate(i)
30 { Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.}
31 { Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.}
32 { Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.}