Luke 10:2-11

Clementine_Vulgate(i) 2 { Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.} 3 { Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.} 4 { Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.} 5 { In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:} 6 { et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.} 7 { In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.} 8 { Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:} 9 { et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.} 10 { In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:} 11 { Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.}