Leviticus 9:8-16

Clementine_Vulgate(i) 8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: 9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. 10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. 12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni, 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus. 15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, 16 fecit holocaustum,