Clementine_Vulgate(i)
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47 Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?
49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.