John 6:66-71

Clementine_Vulgate(i) 66 (6:67) Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant. 67 { (6:68) Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?} 68 (6:69) Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: 69 (6:70) et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 70 { (6:71) Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?} 71 (6:72) Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.