Clementine_Vulgate(i)
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
32 { Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.}
33 { Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.}
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35 { Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.}
36 { Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.}
37 { Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:}
38 { quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.}
39 { Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.}
40 { Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.}
41 { Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,}
42 { et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?}
43 { Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:}
44 { nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.}
45 { Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.}
46 { Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.}
47 { Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.}
48 { Ego sum panis vitæ.}
49 { Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.}
50 { Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.}
51 { Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. (6:52) Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.}
52 (6:53) Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
53 { (6:54) Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.}
54 { (6:55) Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.}
55 { (6:56) Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;}
56 { (6:57) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.}
57 { (6:58) Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.}
58 { (6:59) Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.}
59 (6:60) Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.