John 4:36-38

Clementine_Vulgate(i) 36 { Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.} 37 { In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.} 38 { Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.}