John 17:1-5

Clementine_Vulgate(i) 1 { Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:} 2 { sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.} 3 { Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.} 4 { Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:} 5 { et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.}