John 16:7-31

Clementine_Vulgate(i) 7 { Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.} 8 { Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.} 9 { De peccato quidem, quia non crediderunt in me.} 10 { De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.} 11 { De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.} 12 { Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.} 13 { Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.} 14 { Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.} 15 { Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.} 16 { Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.} 17 { Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?} 18 { Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.} 19 { Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.} 20 { Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.} 21 { Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.} 22 { Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.} 23 { Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.} 24 { Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.} 25 { Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:} 26 { in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:} 27 { ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.} 28 { Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.} 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. 31 { Respondit eis Jesus: Modo creditis?}