Isaiah 24:1-12

Clementine_Vulgate(i) 1 [Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. 9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.