Hebrews 9:18-21

Clementine_Vulgate(i) 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.