Clementine_Vulgate(i)
14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
17 { Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.}
18 Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem:
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
21 { hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):}
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
23 Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
24 hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.