Clementine_Vulgate(i)
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?
19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
4 1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.