Genesis 36:6-9

Clementine_Vulgate(i) 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. 7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. 9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,