Genesis 29:15-20

Clementine_Vulgate(i) 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. 16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. 17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. 20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.