Esther 10:3

Clementine_Vulgate(i) 3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.\
(10:4) Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista.\
(10:5) Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.\
(10:6) Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.\
(10:7) Duo autem dracones: ego sum, et Aman.\
(10:8) Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.\
(10:9) Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:\
(10:10) et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.\
(10:11) Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:\
(10:12) et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.\
(10:13) Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.\
(11:1) Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.