Clementine_Vulgate(i)
8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: