Acts 28:24-28

Clementine_Vulgate(i) 24 Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. 25 Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, 26 { dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.} 27 { Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]} 28 Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.