Acts 1:5-8

Clementine_Vulgate(i) 5 { quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.} 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? 7 { Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:} 8 { sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.}