Acts 14:11-20

Clementine_Vulgate(i) 11 (14:10) Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. 12 (14:11) Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. 13 (14:12) Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. 14 (14:13) Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes 15 (14:14) et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt: 16 (14:15) qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 17 (14:16) Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra. 18 (14:17) Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 19 (14:18) Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 20 (14:19) Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.