3 John

Clementine_Vulgate(i) 1 2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. 3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. 4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. 5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. 8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. 9 Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos: 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. 13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.