2 Timothy 2:3-13

Clementine_Vulgate(i) 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7 Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 11 Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: 12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: 13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.