2 Corinthians 2:2-11

Clementine_Vulgate(i) 2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me? 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est. 4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. 5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. 6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: 7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem. 9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. 10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11 ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.