2 Chronicles 34:14-20

Clementine_Vulgate(i) 14 Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi. 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei. 16 At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur. 17 Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium. 18 Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset, 19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua: 20 et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens: