Clementine_Vulgate(i)
5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.