Clementine_Vulgate(i)
7 Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.]
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?
9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo.