1 John 3:16-24

Clementine_Vulgate(i) 16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. 17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? 18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: 19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. 23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.